- RUSSATI
- RUSSATIuna ex quatur factionibus Circensibus, quae in Circis inprimis, tum in Ludis, ac aliis equestribus certaminibus, adhibitis equis, sive ad equitationem sive ad aurigationem, semper certabant, tantumque studium equis optimis eligendis ac parandis exhibebant; ut Galenus scribat Method. 7. Venetae ac Prasinae factionis homines, etiam stercora equorum odorari solitos, quo ex illis animalium habitus, atque temperamenta internoscere et cognitis inde melioribus uti valerent. Siquidem harum factionum contentiones tantae erant, ut nullis sumptibus studiisque parcerent, quo victoriâ potiti favorem Populi, quasi quadripartit, ob studium huius vel illius factionis, sibi conciliarent. Alias Rufata, Rubens, Rubra eadem factio dicta, de qua sic Tertullian. de Spectac. Ab initio duo soli fuêre colores, albus et rusus: Albus byemi ob nives candidas, rufus aestati, ob Solis ruborem, voti erant: Sed postea tam voluptate, quam superstitione provectâ, rufum Marti, album Zephyris consecraverunt. Alii colorum alias reddunt rationes, ut alibi visum. Hier. Mercurialis de Arte Gymn. l. 3. c. 9. has in favendo diversis factionibus hominum acerrimas contentiones inde ortas existimat, quod Romanorum vestimenta quatuor duntaxat coloribus texerentur, rubeô, albô, venetô, sed praecipue rubeô magis fuscô, ut Martialis indicat, l. 14. Epigr. 129.Roma magis fuscis vestitur, Gallia rufis,Et placet hic pueris militibusque color.Proin ei factioni quisque favebat, quae sibi similem colorem profitebatur; nisi quod in Amicarum gratiam quandoque aliter agerent, iuxta praeceptum Ovidii de Arte l. 1. v. 145.Cuius equi venient, facito, studiose requiras,Nec mora; quisquis erit, cui favet illa, fave.Meminit Russatae factionis antiqua Inscr. C. Appuleio. Diocli. Agitatori. primo. factionis. Russatae. natione. Hispano. Fortune. primogeniae. d. d. Et alia. Cl. Aurelio. Polyphemo. domino. et. Agitatori. factionis. Russatae. Togeni. Caesareo. sui temporis. primo. et. soli. factionario. ob. gleriam. Unde liquet, numerum victoriarum, quas retulissent, consuetas inscribi tumulorum cippis, aut statuarum elogiis, una cum Factionis mentione, in qua circissari contigisset; genus item, gentemque exprimi, dignitatis tandem inter Agitatores fuisse gradus. Medici factionis Russatae in alia Inscr. mentio: Diis Manibus. M. Antonio M. F. Aniensi. Matrinio. Evok. Aug. vixit annos 38. Meidicus. factionis. Russatae. fratri. sanctissimo. fec. apud Rosinum, Antiqq. l. 5. c. 5. Vide et supra in Roseus. At Russae Tunciae, apud Treb. Pollion. in Claudio, c. 14. Tunicas russas militares duas annuas, sagochlamydes annuas duas etc. φοινικίδες exponuntur Tunebo, quem sequutus est Casaubonus; sed φοινικίδα, appellant Graeci τὴν ἐφεςτρίδα, h. e. paludamentum vel chlamydem, quae supra tunicam accipiebatur. Tunica vero militaris interior vestis, supra quam sagochlamys assumebatur, unde tunicas militares et sagochlamydes iungit Trebellius. Sunt igitur hîc Tunicae russae φοινοκοῖ χιτῶνες, φοινικοὺς ὑποδύτας vocat Plut. in Philopoemene. Russatas appellat Isidor. Russata, inquit, quam Graeciphoeniceam vocant, nos coccinam, reperta est a Lacedaemoniis, ad celandum coloris similitudine sanguinem. Addit.Hâc usi sunt milites Romani, sub Consulibus, unde etiam russati vocabantur. Sequitur apud eundem: Solebat enim pridie quam dimicandum esset, ante principia poni, admonitio et indicium futurae pugnae. Quod insigne, ante Ducis tentorium erigi solitum, cum ad arma coneurri oporteret. χιτῶνα κόκκινον et χιτῶνα φοινικοῦν itidem Graeci dixêre, h. e. Tunicam russam etc. Porro russas istas militares canusinas russas vocat Martialis, l. 14. Epigr. 129.Roma magis fuscis vestitur, Gallia russis,Et placet hic pueris militibusque color.Ubi intelligit tunicas russas canusinas, quae servis militibusque in usu fuêre: vel certe paenulas russas; vel utrumque. Namque et paenulas et tunicas russas milites habuisse videntur etc. Uti autem pur pureum seu φοινικοῦν, hîc non blatteum aut sanguine purpurae tinctum designat; (solis enim Imperatoribus purpureis tunicis uti concessum) verum simpliciter rubrum: Sic vicissim russum, Graece πυῤῥὸν, plerumque et ξανθὸν et φοινικοῦν et μήλινον comprehendit; adeoque omne id quod vel rubrum est vel flavum vel croceum aut luteum, coccinum et purpureum, significat. Vide Cl. Salmasium ad Trebellium d. loc. et Vopisc. in Aureliano, c. 46.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.